- SMYRNA
- SMYRNAurbs Ioniae, Milete amne irrigata, una ex 7. Asiae Ecclesiis, de quibus B. Ioannes in Apocalypsi c. 2. v. 8. Polycarpô Episcopô nobilis, Homeri, ut plurimi credunt, patria, qui inde Smyrnaeus a Poetis vocatur. Lucanus l. 9. v. 984.Quantum Smyrnaei durabunt vatis honores,Venturi te, meque legent. ----- ------Silius l. 8. v. 594.Mantua Musarum domus, atque ad sidera cantuEvecta Andino et Smyrnaeis aemula plectris.Statius:Nectat honoratas et Smyrna et Mantua laurus.Cum Sardiani Smyrnaeos obsiderent non discessuri, nisi Smyrnaei uxores suas stuprandas emitrerent, illi ancillas vestibus uxorum indutas emiserunt; sicque hostes coitu ancillarum defatigatos interfecerunt, Plutarch. Hi quamquam deliciis et luxui operam darent, se tamen fortiter, ubi casus accidisset, gerebant, teste Aristide: und proverb. Mores Smyrnaei, de iis qui ita deliciis se dedunt, ut quae viros fortes decent, non omittant. Turc. Ismyr.: an Amazonum, an Thesei opus, an potius Ephesiorum colonia? Aere saluberrimô et agrô feracissimô gaudet, hinc toties Persis Graecisque belli materia. Hodie commerciô Batavorum, aliarumque Europae nationum inclita, olim quoque Archiepiscopalis fuit. Hîc etiam ortus Nicetes Sophista praeclarus, ab hadriano Imperatore toti Aegypto praefectus. Nic Lloydius. Recentioribus Graecis Σμυρίνα inde Μυρίνα et Μυρ᾽Ρ῾ίνα; unde Agathias, qui Smyrnaeus fuit, in Graecis codicib. saepe appellatur Μυριναῖος vel Μυῤῥιναῖος; Salmas. ad Solin. p. 865. Sub Imperatorib. Romanis, cum variis Asiae minoris urbibus, foedera iniit, ut ex nummis supradictis videre est. Praeter quos etiam nummi foederis, inter Smyrnenses et Perinthios, alius inter Hierapolitanos et Smyrnenses; alîus inter Laodicenses et eosdem; item inter Nicomedienses et Smyrnenses; inter Magnesios quoque, et eosdem, contracti, indicis meminit Sponius, ubi supra. Hodie extra urbem visuntur rudera templi Iano dicati, item aedis S. Polycarpo sacrae et vestigia Diauli: intra urbem, templi Cybeles olim celeberrimi, et Inscriptiones variae. Civium numerus ingens est, inter quos 30000. Turcarum. 12000. Iudaeorum, et 9000. Graecorum, quorum hi duo ibi templa habent. Commerciô serici inprimis, quod ab Armenis eo affertur, nobilis est etc.Vide laudatum saepius Auctorem Itinerarii Part. 1. p. 302. et seqq. ubi hodiernam urbis faciem vivis coloribus depingit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.